monumenta.ch > Hieronymus > csg48.143 > sluMscr.Dresd.A.145.b.174 > sectio 10 > 3 > sectio 32 > 1 > 285 > sectio 3 > csg48.117 > bsbClm6224.66 > csg51.33 > sectio 16 > tblHarleyMS1775.19v > uwbM.p.th.f.68.211 > sectio 31 > sectio 31 > ubk8°Ms.theol.5.30 > Lucas, 6 > bnf17226.62 > sectio 13 > bsbClm6224.231 > sectio 1 > bnf10439.224 v > bsbClm6224.137 > bnfGrec107.197 > sectio 3 > csg51.35 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 14
Quod autem vides quod vermis ille niger, hirsutus, ulcerosus et pustulis plenus est: hoc indicat quod idem serpens antiquus in nigredine tenebrarum infidelitatis, et in pilis absconsionum deceptionis, atque in ulceribus immunditiarum pollutionis, et in pustulis cavernarum furoris abundat. Quinque etiam varietates a capite per ventrem suum usque ad pedes in modum zonarum descendentes in se habet, quia quinque sensus hominum diversis passionibus vitiorum, a deceptione illa cum se primum implere studuit usque ad consummationem illam cum insania eius finem accipiet afflare non cessans, sed fallacem rectitudinem simulans, homines ad declivia immundarum artium suarum trahit, quarum una viridis, alia alba, alia rubea, quaedam crocea, quaedam nigra apparet plenae omnes veneno mortifero; quoniam in viriditate saecularem tristitiam, in albedine ineptam irreverentiam, in rubore fallaciae gloriam, in croceo mordacem detractionem atque in nigredine turpem similationem ostendunt, cum plenitudine aliarum perversitatum quae mortem animabus hominum sibi consentientium inferunt.